monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69 > 14 > 11 > 15 > TACITUS XXX. > 49 > ANTONINUS PIUS XIII. > 59 > 5 > DIOCLETIANUS XXXIII. > 3 > 18 > 121 > 77 > sectio > 24 > 128 > D. TRAIANUS XI. > 48
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XLVII <<<     >>> in Psalmum XLIX

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XLVIII

1 In finem filiis Core psalmus.
2 Tituli huius verba (sicut saepe dictum est) cuncta trahunt ad Dominum Salvatorem. Ipse enim et per finem significatur, et per filios crucis intelligitur, et per psalmum sine dubio denuntiatur; ut merito ipsius vocem venturam esse sentiamus, cuius tot indiciis lampabilis sermo promittitur.
3 Divisio psalmi.
4 Per totum psalmum sunt verba omnipotentis Filii. In prima sectione dicit qualia locuturus, vel quae praestaturus sit fidelibus tempore incarnationis suae. Secunda memorat stultis et insipientibus quanta ventura sint. Tertia dicit quae iustos impiosque secutura sunt. Quarta commonet fideles ne timeant divites terrarum, quia omnem potentiam suam cum luce derelinquunt.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Audite haec, omnes gentes; auribus percipite; omnes qui habitatis orbem. Admonetur universitas ut indiscrete veniat ad audiendum, quia Deus sine ullius acceptione personae bonus est, nec vult paucis prodesse, et alios, qui tamen eum puro corde requirunt, sub dissimulatione negligere. Deinde, quia tale sacramentum incarnationis dominicae non debuit nisi totus mundus audire, universale quippe beneficium generalem nihilominus poscebat auditum. Sequitur, auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. Hic iam studiosius commonentur ut dicta devotissime capiant, et in memoriae suae sinibus reponant. Gentes enim accipiamus paganos; habitatores autem orbis, Christianos et iustos, qui norunt orbem terrarum sic esse habitandum, ut in eius sceleratis non implicentur erroribus. Et considera doctorem bonum, quomodo ad audiendum omnium studia concitavit; ut ipse reddatur reus, qui sibi noluerit esse proficuus. Hoc rhetores ad suum studium transferentes, attentos iudices reddunt, quando se dicturos aut nova aut ingentia pollicentur.
7 (Vers. 2.) Quique terrigenae, et filii hominum; simul in unum dives et pauper. Adhuc in ipso studio Dominus perseverat; ut conventus audiendi omnium fieret, ne quis eum mediocre aliquid crederet esse locuturum. Terrigenas peccatores oportet intelligi qui vitia terrena sectantur; et isti in partem Adae primi hominis merito reputantur, quia ille non filius hominis, sed ipse primus homo fuisse declaratur. Huic contrarium est quod dixit, filii hominum; iustos enim tali dicto debuimus advertere, qui in sortem Christi veniunt: quoniam et ipse Christus Filius hominis esse praedicatur. Et memento quia contra Adam ipse semper opponitur; merito, quando quod per illum periit, isto veniente, salvatum est. Sequitur, simul in unum dives et pauper. Ecce ista sententia, quae superius promittebatur, eluxit. De Christo enim Domino dicitur, simul in unum dives et pauper: dives, quia Deus; pauper, quia homo; sicut dicit Apostolus: Mementote gratiae Domini nostri Iesu Christi, qui propter vos pauper factus est, cum esset dives; ut illius paupertate vos divites essetis [II Cor. VIII, 9]. Merito ergo tam magna promissa sunt, cum tam praecipua et salutaria dicta sequerentur. Superiorum dictorum brevis explanatio est; dives pertinet ad terrigenam. quia numerosis peccatis probatur opulentus; pauper respicit ad filios hominum, quia in vita [ed., ambitu] huius saeculi pauperes sunt, ut futuras divitias plenissime consequantur; sicut in Evangelio dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V, 3].
8 (Vers. 3.) Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. Excolit quod superius coepit, non humanam, sed divinam se sapientiam atque prudentiam esse locuturum; id est Dominum Christum, de quo dicit Apostolus: Nos autem praedicamus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam [I Cor. I, 24]. Salomon quoque testatur [Prov. I, 2] scire sapientiam et disciplinam, et intelligere verba prudentiae. Sapientia pertinet ad mysteria divina declaranda; prudentia vero ad mores probabiles instruendos; sic omnis sermo divinus duabus his virtutibus plenissimus indicatur. Hinc enim quae narraturus est inchoavit, quae sint verba sua mirabili prius complexione describens, ut omnes desideranter quaererent quod promissum sub tali praedicatione sentirent.
9 (Vers. 4.) Inclinabo in similitudinem aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam. Postquam virtutem eloquentiae suae verus praedicator duobus dixit insignibus contineri, nunc quemadmodum praecepta sua possint ab humano genere suscipi, aurem inclinaturum se esse promisit, ut cognosceret, si praedicationem eius populus devotus impleret. Sed intende pium magistrum similitudinem posuisse. Similitudo enim rei verae imitatio est, ut quod nobis ad exemplum datum est, devota aemulatione (Domino praestante) faciamus. Sed ut omnes ad praecepta sua salutariter implenda institutor serenissimus invitaret, aperire se dixit in psalterio propositionem suam, id est declaraturum se praecepta Divinitatis sui proprii corporis sanctitate, ut non tam verbo quam docere probaretur exemplo. Psalterium quippe (ut saepe diximus) corporis Domini decora similitudo est; nam sicut psalterium de summo sonat, ita et incarnatio Domini coelestia mandata concelebrat.
10 (Vers. 5.) Utquid timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me. Versus iste sub interrogatione et responsione propria legendus est; quia totum sine timore suo fieri dicit, quod venturum esset praenuntiat. Quae figura dicitur peusis et apocrisis, quando interrogatione praemissa, responsio apta subsequitur. Dicit enim, Utquid timebo? Id est, quare formidolosa cogitatione confundar? In die mala, in die scilicet passionis, quae mala Iudaeis, bona fidelibus fuit. Ille enim timere debet vitae finem, qui peccatorum recordatione mordetur. Christus autem mortem timere non poterat, qui peccata omnimodis non habebat. Dicit enim: Quare timeam in die mala? Nunquid iniquitas calcanei mei circumdabit me? Quemadmodum solet contingere peccatori, ut extrema eius scelerato fine claudantur. Alii vero propter excellentiam sanctae incarnationis hoc magis a parte membrorum accipiendum esse dixerunt.
11 (Vers. 6.) Qui confidunt in virtute sua: quique in abundantia divitiarum suarum gloriantur. Haec pendent de superiore versiculo, quibus iungendum est, tales circumdantur in iniquitate calcanei. Nam praesumunt in virtute sua, qui videntur aliqua possibilitate confidere, ut viribus corporeis valentes, animi robore et linguae disertitudine praeminentes. Sed postquam dixit intrinsecus attributa, nunc venit ad divitias quae extrinsecus veniunt, per quas maxime inflatur humanitas. Raro enim dives sortem sibi cum pauperibus intelligit esse communem. Et necesse est ut tales timeant finem, qui et deserere mundana nolunt, et peccatorum suorum poenas conscientia teste formidant.
12 (Vers. 7.) Frater non redimit! redimet homo: non dabit Deo placationem suam. Postquam de peccatoribus dixit, quorum iniquitas calcaneum circumdat, venit ad genus curationis eximium. Et hoc quoque sub admiratione legendum est: Frater non redimit! id est Dominus Christus, qui dixit in Evangelio: Ite nuntiate fratribus meis [Matth. XXVIII, 10]; et in psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis [Psal. XXI, 23]. Ipse si non redimat qui fudit sanguinem pretiosum; redempturus est homo, id est Adam, qui humanum genus transgressionis vitio sauciavit? Non dabit, negantis est; quia nulla oblatio, nulla placatio potest compensare, quod nos Divinitas est dignata redimere.
13 (Vers. 8.) Nec pretium redemptionis animae suae; et laborabit in aeternum. Pars ista prima versus huius ad sententiam respicit superiorem: quia homo liberatus non dabit Deo placationem suam, nec pretium redemptionis animae suae. Pretium est enim alicuius rei compensatio. Homo autem quid dabit in pretium, qui totum quod offerre possit accepit? Sequitur, et laborabit in aeternum: de fidelibus dixit, qui, quamvis pretium redemptionis animae suae dare non possint, laborant tamen in aeternum, dum hoc agunt quod eis ad praemia vitae aeternae proficiat.
14 (Vers. 9.) Et vivet in finem, quoniam non videbit interitum. De illis adhuc dicit, qui laborant in aeternum; isti enim in fine viventes, id est in Domino Salvatore, interitum non videbunt: quia licet corpore moriantur, aeternae vitae munere sunt ditati. Alii versus istos ita peccatoribus aestimant applicandos, dicentes, laborant in aeternum, qui perpetua ultione damnandi sunt; vivent in hoc mundo in fine, qui desperata libertate luxuriant. Quapropter in voluntate erit legentium eligere quid sequantur. Nos tamen de fidelibus hactenus dictum esse perspeximus; nunc audiamus perfidi quanta passuri sint.
15 (Vers. 10.) Cum viderit sapientes morientes: simul insipiens et stultus peribunt, et relinquent alienis divitias suas. Venit ad secundum docendi modum, ubi peccatores cum sapientibus huius mundi dicit esse perituros, et divitias suas, quas magnopere diligebant, non suis, sed, quod gravius ureret, extraneis successoribus definit esse relinquendas; ut propter quas omnia peccata commiserant, non possessione ipsarum, nec proprio successore laetarentur; sicut Salomon dicit: In quod peccaverunt, nec laetari [ed., latere] potuerunt [Sap. X, 8]. Cum viderit peccator utique sapientes saeculi istius ab interitu non liberari, ut fuit Solon Atheniensis, Philo Lacedaemonius, Aristippus, et caeteri qui mundanae sapientiae celeberrima laude viguerunt; sed videt eos communiter mori, quos divinae Sapientiae participes aestimabat. Sequitur, simul insipiens et stultus peribunt. Necesse est enim ut insipiens et stultus desperatione pereant, cum suos sapientes cognoverint interire. Verum ut haec magis spiritualiter accipere debeamus; insipientes sunt qui praedicationibus prophetarum acquiescere noluerunt; stulti autem iure dicendi sunt qui nec ipsum Christum Dominum venientem recipere maluerunt. Hi ergo simul peribunt, quoniam in futura iudicatione damnandi sunt. Reliquerunt autem Iudaei alienis divitias suas, quoniam spernentibus eis Dominum Salvatorem, ad gentes extraneas salutis eorum praemia transierunt.
16 (Vers. 11.) Et sepulcra eorum domus eorum in aeternum; tabernacula eorum in generatione et progenie, invocabunt nomina eorum in terris ipsorum. Morientium divitum pompa describitur, qui sibi aedificant sepulcra magnis tractatibus exquisita. Videmus enim quaedam mausolea pulcherrimis renitere marmoribus, ut domus aestimentur aeternae magnis molibus fabricatae. Post haec venit ad eorum tabernacula, quae copiosa largitate fulcita sunt, ut in longas generationes et progenies constanti pulchritudine perducantur. Subiunxit etiam ritum quem gentilitas in parentalibus agere consuevit, quando fatua superstitione in terris eorum, id est in sepulcris invocant nomina mortuorum; et credunt hoc illis prodesse, quod eorum videntur exhibere memoriae.
17 (Vers. 12.) Et homo cum in honore esset non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. De ipsis adhuc loquitur qui mundi istius honore floruerunt. Nam quamvis peccator in honore sit dum vivit, quia Dei portat imaginem, recte dicitur dignitatem suam non intelligere, dum talia facit, quae ab ipso Creatore videntur omnimodis discrepare. Sequitur, comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. Similitudo datur digna vecordibus; ut qui se imaginem Dei gestare non intelligunt, congrue iumentis insipientibus comparentur. Nam cum rationem perceptam iussionibus Domini mandatisque non exhibent, merito eam tanquam indigni tanto munere perdiderunt. Nam tolle homini Dei considerationem, et omnino pecus insipiens est, praesumptio vana, et caduca superbia. Sed quamvis de mortalibus dicatur: Et homo cum in honore esset non intellexit, possunt hic et praevaricatores angeli accipi qui de coelo proiecti sunt, quia nec ipsi intellexerunt honorem suum, dum auctori superbiisse monstrantur. Homo enim et pro diabolo ponitur, sicut in Evangelio Dominus testatur [Matth. XIII, 25]: Inimicus autem homo qui superseminavit zizania est diabolus. Haec decima species est definitionis, quam Graeci ὡς τύπω, Latini veluti appellant: quando talis est alicuius rei complexio, ut non tantum uni rei de qua dicitur, sed et aliis applicari posse videatur; sicut et in trigesimo quinto psalmo iam lectum est: Homines et iumenta salvos facies, Domine [Psal. XXXV, 7]; non enim Dominus haec sola, sed et reliqua salvare consuevit.
18 (Vers. 13.) Haec via illorum scandalum ipsis; et postea in ore suo benedicent. Hic iam enumerationes decursae, velut dispersa grana in unum cumulum colliguntur. Nam post illa quae dicta sunt, sententialiter enuntiatur, Haec via eorum. Viam, vitam debemus accipere, in qua in hoc saeculo actuum nostrorum vestigiis ambulamus. Sed haec via quid malis faciat, non tacetur: scandalum utique auctoribus suis, id est stimulum atque dolorem. Non enim ad securitatem suam quidquam peccator efficit, cui de sua provenit actione torqueri. Sequitur, et postea in ore suo benedicent. Hic describitur consuetudo peccantium, qui, postquam votum nequissimae dispositionis impleverint, mox Divinitati gratias agunt, quoniam ad suum velle perducti sunt: nescientes, miserrimi hominum, quia illo auctore tantum ad sancta desideria pervenitur. Sed isti in ore, non in corde benedicent, unde procedit plerumque simulata sententia; sicut Isaias dicit: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me [Isa. XXIX, 13].
19 (Vers. 14.) Sicut oves in inferno positi sunt, et mors depascet eos; et obtinebunt eos iusti in matutino. Venit ad tertiam sectionem, ubi iustis et impiis pro suis meritis dicit esse reddendum. Peccatores enim in inferno positos mors aeterna depascit. Nam sicut oves lanae suae amissione iugiter perseverant, sic in illos semper sine imminutione substantiae invenit, quod poena discruciet. Depascet enim a iumentis tractum est, quae herbas non radicitus evellunt, sed abscindunt ipsas potius summitates. Sequitur, et obtinebunt eos iusti in matutino. Obtinebunt, dixit superabunt, quod utique in illa resurrectione felicium est, ut malis praemineant. Hic enim iustos obtinent peccatores: in illo vero iudicio iusti infideles modis omnibus obtinebunt. In matutino, ac si diceret, in albescente die cum gloria resurrectionis illuxerit, quando iam beatitudinis claritas aperitur, et inchoat esse dies qui nulla nocte finitur.
20 Vers. 15. Et auxilium eorum veterascet in inferno, et a gloria sua expulsi sunt. Adhuc peccatorum infelicitatem miseriasque describit, quorum auxilia tanquam panni putrefacti veterascunt. Quid enim divitiae praestabunt mortuis? Quid praesumptio humana defunctis, qui cuncta amittunt quibus hic delectati sunt; et in aeternas poenas perveniunt, quas se pati nullatenus crediderunt? Sequitur, et a gloria sua expulsi sunt; de mundo scilicet in quo gloriabantur, vel de illis rebus in quibus decepti infelici sorte praesumebant; sicut in Evangelio diviti dictum est: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua; quae autem praeparasti, cuius erunt [Luc. XII, 20]?
21 (Vers. 16.) Verumtamen Deus liberabit animam meam de manu inferi, cum acceperit me. Post errores expositos peccatorum, merito sententia Salvatoris infertur; ut sicut humana fragilitas terrore prostrata est, ita spe futuri praemii sublevata consurgat. Nam sive hoc Dominus Christus de se dicat, sive a parte membrorum suorum, ut assolet, loquatur, accommodum est. Ipse enim descendens animam suam ab inferno liberavit; sed simul et illorum qui adventum eius constanti animo crediderunt. De manu autem inferi, dicit de potestate diaboli, qui ante adventum eius animas tenebat obnoxias.
22 (Vers. 17.) Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus eius. Quarta pars psalmi ex ore veritatis egreditur, ut nobis saluberrima medicina praestetur. Nam totius mundi haec una querela est: Quare in hoc saeculo floreant homines quos a cultura Domini cognoscimus alienos. Sed peccatoribus ista promissa sunt; ideoque pius doctor veros alloquitur Christianos, ne terrarum divites pertimescant, quoniam bene generaliter pecuniosus pavescitur, cum ei famulari hominum cupiditas aestimatur. Dives enim dictus est a divo, qui quasi Deus nihil creditur indigere. Hominem hic impium debemus accipere, qui se subiectis formidabilem facit, dum aequitatis iura contemnit. Sequitur, et cum multiplicata fuerit gloria domus eius. Iunge ne timueris. Quae figura dicitur ἀπὸ κοινοῦ, id est, A communi, quando superiora ad inferiora respondent. Et respice qua gratia cuncta proficiant. Minus enim fuerat divitem fieri, quia hoc frequenter invenis in negotiatoribus et in hominibus abiectis. Addidit, et cum multiplicata fuerit gloria domus eius; id est, cum honoribus, cum possessionibus, cum tota hominum fuerit laude celebrata, ut nihil sibi nisi solum deesse putet imperium. Et vide quia domus eius dixit, ut non solum ipse, verum etiam omnes qui ad ipsum pertinent, magna pompa florere videantur. Sed quare isti non debeant timeri, pulchre subsequitur.
23 (Vers. 18.) Quoniam cum morietur, non accipiet [ed., perient] haec omnia, neque simul descendet cum eo gloria domus eius. Ecce ratio redditur quare timeri non debeat mundi gloriosus. Cur enim timeamus divitem, qui moritur pauper? Scandalum nostrum non est illi perpetuum, nec aliud secum valet portare, nisi unde possit ardere. Quam deformem in illa patria respicies, quem hic mundissimum pretiosa veste miraris. Et bene dixit descendere mortuos peccatores quasi in abyssos altas, quasi in profundissimam foveam; sed sine gloria saeculari, sine turba satellitum, sine praesumptione gazarum. Domus illa quam mirabaris, remanet tota; sed onera, quae non videbas, transmittit ingentia.
24 (Vers. 19.) Quia anima eius in vita ipsius benedicetur: confitebitur tibi, cum benefeceris ei. Hic benedicetur, non ad sanctificationem pertinet impetrandam, sed ad luxuriantium favorabiles voces. Benedicetur enim dictum est, propter linguam satellitum, qui inter garrulitates et epulas pastoribus suis bene optare consueverunt, quorum anima non de bono actu, sed ex deliciarum praeparatione laudatur. Sequitur, confitebitur tibi, cum benefeceris ei. Mali tunc Deum benedicunt, quando temporalia bona percipiunt: bonus autem laudat Dominum et cum malorum fasce deprimitur; sicut fecit Iob, et caeteri sancti eius. Dicitur ergo Patri: Iste peccator confitebitur tibi: sed quando illi benefeceris; quid si aliquid contrarium patiatur, blasphemare non desinit. Et ideo consuetudo ista vitanda est, quae in sceleratis saepius invenitur. Nos autem pio corde omni tempore collaudemus Dominum, qui salutem nostram et in adversis, et in prosperis semper operatur.
25 (Vers. 20.) Introibit usque in progeniem patrum suorum: usque in aeternum non videbit lumen. Qui patres pessimos imitantur, eorum societate damnandi sunt; et ideo peccatores dicit usque ad patrum suorum progenies introisse. Patres enim ipsorum appellavit non tantum ex semine carnis, quantum quos morum imitatione secuti sunt; sicut in Evangelio dicit incredulis: Vos a patre diabolo estis [Ioan. VIII, 44]. Addidit, usque in aeternum non videbit lumen: quia sicut peccata tenebrosa sunt, ita peccatoribus sapientiae lumen auferunt. Et ideo dixit, in aeternum non videbit lumen, quoniam nec in isto mundo illuminatus fuit, cuius cor noxium caligo erroris obsedit. Simili modo nec in aeternum videbit lumen, quod hic vitio suae pravitatis habere non meruit. Lumen enim verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [Ioan. I, 9], Christus est Dominus, quem solummodo in Deitate sua videre sanctorum est.
26 (Vers. 21.) Et homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. Postquam omnia quae fuerant dicenda praemonuit, pulcherrimum psalmum repetita versus parilitate conclusit; ut se peccator a malo proposito removeret, cum notatam deformitatem suam iterata increpatione cognosceret.
27 Conclusio psalmi.
28 Legendus saepius psalmus, et in thesaurario memoriae reponendus, quando ipse in principiis admonet, ut cordis auribus audiatur. Ipse enim testatus est eius meritum, qui eum monuit studiose ab universis mundi partibus audiendum. Totum habet quidquid ad inspectivam, quidquid ad moralem pertinet disciplinam; sicut versus ille pollicitus est: Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam. Resignavit nobis sancta Veritas quae promisit: faciat nunc sensibus nostris dulcescere, atque inhaerere quod praecipit.
Cassiodorus HOME

bnf12957.101

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, in Psalmum XLVII <<<     >>> in Psalmum XLIX
monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69 > 14 > 11 > 15 > TACITUS XXX. > 49 > ANTONINUS PIUS XIII. > 59 > 5 > DIOCLETIANUS XXXIII. > 3 > 18 > 121 > 77 > sectio > 24 > 128 > D. TRAIANUS XI. > 48